- PATARENI
- PATARENIqui et Cathari, Publicani, Speronistae, Leonistae, Arnaldistae, Iosepini, Garatenses, Albanenses, Francisci, Begardi, Commissi, Romanali, Communelli, Varini, Ortuleni, de Aqua Nigra, Gazari ab adversariis: Pasagieri ab exilio, Albigenses ab Albigio; Lugdunenses a Lugduno; Waldenses, a Petro Valdo, Henriciani, ab Henrico Monacho, etc dicti: Papam Saeculô 11. et 12. Antichristum, Ecclesiam Romanam matrem fornicationum pronuntiabant, puritatem Sacramentorum et dogmatum pro posse et nosse tuebantur: Flac. in Catal. Testium Verit. Quod enim a Lucifero res visibiles creatas statuisse, coniugium adulterium, rubum ardentem, ludibrium vocâsse etc. dicuntur, id ipsis affictum. An a Pati. quia omnia porius pati; quam saeculi idololatriam sectari, maluerunt? Firmatur id ex Constitutione II. Friderici II. Imperat. qua ipsi se ita nominâsse dicuntur, quasi passioni expositos. Iidem Consolatores, in Lombardia, Bont homines in Germania communiter vocitati sunt, Sigonius Pararinos hâc occasione dictos vult: Cum Mediolani Guido Archiepiscopus celebratô Episcoporum conventu, Clericis uxores habere permisisset, hinc secessio facta, et quia uxorati in Patria conveniebant, Patarini dicti funt l. 9. Ad A. C. 1058. quae appellatto dein ad omnes a Latina Ecclesia diversum sentientes est extensa. Hinc Wilhelmus Nogaretus Gallus, qui cum Sciatrâ Columnâ, auspiciis Philippi Pulchri Ananiae cepit Bonifacium VIII. ab hoc irato, Patarini convitiô affectus est, A. C. 1303. Vide Masson. l. 3. Contra hos praefatus Fridericus II. Imperator inter alias LL. advers. Haereticos Patavii conditas, edidit unam, vius initium, Patarenorum receptatores, in qua haereticorum filios honoribus privat, nisi aliquis corum aliquem Patarenum detexerit, ipsis vero haereticis, bannum et confiscationem infligit. Aliâ. quae incipit, Inconsutilem Tunicam, haereticos impaenitentes igne cremari iubet, et Patarenorum fautores relegari. Aliâ, in eosdem acriter inquiri illosque severe puniri mandat, circa A. C. 1244. ut vult Paulus Servita Histor. Inquis. Venet. an. 1225. ut Bzovius et Raynaldus Quorum utrum sit, constat per has LL. Inquisiti. onis negotium valde esse promotum, ipsasque per aliquot Papa. rum Bullas, quibus insertae sunt, fuisse approbatas et confirmatas. Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 1. c. 12. Vide et supri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.